Fundar 674 Resultados para: Dux
Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. (Liber Isaiae 23, 4)
Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)
Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. (Liber Isaiae 31, 2)
Numquid non audisti quæ olim fecerim ei? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. (Liber Isaiae 37, 26)
qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt. (Liber Isaiae 43, 17)
Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus. (Liber Isaiae 48, 15)
Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. (Liber Isaiae 48, 21)
Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. (Liber Isaiae 57, 18)
Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ; (Liber Isaiae 63, 11)
qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ; (Liber Isaiae 63, 12)
qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem? (Liber Isaiae 63, 13)
Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. (Liber Isaiae 63, 14)