Mosaico decorativo

Fundar 4456 Resultados para: Dominus Deus

  • Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. (Liber Iosue 3, 5)

  • Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. (Liber Iosue 3, 7)

  • Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum. (Liber Iosue 3, 10)

  • Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue: (Liber Iosue 4, 1)

  • Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)

  • Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. (Liber Iosue 4, 10)

  • In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. (Liber Iosue 4, 14)

  • Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël. (Liber Iosue 5, 1)

  • Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël. (Liber Iosue 5, 2)

  • Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum. (Liber Iosue 5, 3)

  • Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem. (Liber Iosue 5, 9)

  • Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? (Liber Iosue 5, 15)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina