Mosaico decorativo

Fundar 4456 Resultados para: Dominus Deus

  • Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)

  • Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, (Evangelium secundum Lucam 10, 41)

  • Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)

  • Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? (Evangelium secundum Lucam 12, 20)

  • Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? (Evangelium secundum Lucam 12, 24)

  • Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? (Evangelium secundum Lucam 12, 28)

  • Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)

  • Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? (Evangelium secundum Lucam 12, 42)

  • Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. (Evangelium secundum Lucam 12, 43)

  • Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: (Evangelium secundum Lucam 12, 45)

  • veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. (Evangelium secundum Lucam 12, 46)

  • Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? (Evangelium secundum Lucam 13, 15)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina