Mosaico decorativo

Fundar 4456 Resultados para: Dominus Deus

  • et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere ; Festina prædari: (Liber Isaiae 8, 3)

  • Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: (Liber Isaiae 8, 5)

  • propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ; (Liber Isaiae 8, 7)

  • Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. (Liber Isaiae 8, 10)

  • Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: (Liber Isaiae 8, 11)

  • Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: (Liber Isaiae 8, 18)

  • Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 6)

  • Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël. (Liber Isaiae 9, 8)

  • Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet. (Liber Isaiae 9, 11)

  • Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una. (Liber Isaiae 9, 14)

  • Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. (Liber Isaiae 9, 17)

  • Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. (Liber Isaiae 10, 12)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina