Fundar 4456 Resultados para: Dominus Deus
Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. (Liber Psalmorum 139, 13)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. (Liber Psalmorum 142, 10)
Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 143, 1)
Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi. (Liber Psalmorum 143, 9)
Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus. (Liber Psalmorum 143, 15)
Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 144, 1)
Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. (Liber Psalmorum 144, 3)
Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. (Liber Psalmorum 144, 8)
Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. (Liber Psalmorum 144, 9)
Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 144, 13)
Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. (Liber Psalmorum 144, 14)
Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 144, 17)