Fundar 855 Resultados para: Dominum Expositionem Manuum
Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. (Liber II Maccabaeorum 15, 29)
Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 34)
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: (Liber Proverbiorum 3, 9)
Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. (Liber Proverbiorum 11, 1)
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)
Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. (Liber Proverbiorum 20, 22)
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. (Liber Proverbiorum 20, 23)
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. (Liber Proverbiorum 21, 30)
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: (Liber Proverbiorum 24, 21)
Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia. (Liber Proverbiorum 28, 5)
Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas. (Liber Proverbiorum 30, 10)
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. (Liber Proverbiorum 31, 13)