Fundar 1152 Resultados para: Domino
Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? (Prophetia Michaeae 6, 6)
Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient. (Prophetia Habacuc 2, 13)
Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo. (Prophetia Habacuc 3, 18)
et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ; (Prophetia Sophoniae 1, 5)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. (Prophetia Sophoniae 1, 17)
non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)
et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino. (Prophetia Zachariae 6, 12)
Et ipse exstruet templum Domino: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo: et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)
Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)
Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)
Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. (Prophetia Zachariae 10, 7)
Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 10, 12)