Fundar 1927 Resultados para: Domini
et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël, (Liber Iosue 4, 5)
respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum. (Liber Iosue 4, 7)
Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. (Liber Iosue 4, 11)
Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. (Liber Iosue 4, 18)
ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. (Liber Iosue 4, 25)
per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. (Liber Iosue 5, 6)
Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. (Liber Iosue 5, 14)
Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. (Liber Iosue 6, 6)
Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini. (Liber Iosue 6, 7)
Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, (Liber Iosue 6, 8)
Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. (Liber Iosue 6, 11)
Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, (Liber Iosue 6, 12)
