Mosaico decorativo

Fundar 749 Resultados para: Domine Dominorum Agnus

  • Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 58, 6)

  • Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes. (Liber Psalmorum 58, 9)

  • Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine: (Liber Psalmorum 58, 12)

  • et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua. (Liber Psalmorum 61, 13)

  • Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. (Liber Psalmorum 65, 3)

  • Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. (Liber Psalmorum 68, 7)

  • Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. (Liber Psalmorum 68, 14)

  • Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. (Liber Psalmorum 68, 17)

  • Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)

  • Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)

  • Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum. (Liber Psalmorum 70, 1)

  • quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea. (Liber Psalmorum 70, 5)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina