Fundar 8719 Resultados para: Dom
Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: (Actus Apostolorum 10, 30)
Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. (Actus Apostolorum 10, 32)
Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. (Actus Apostolorum 10, 33)
Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). (Actus Apostolorum 10, 36)
Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)
Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. (Actus Apostolorum 11, 8)
Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me. (Actus Apostolorum 11, 11)
Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)
Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, (Actus Apostolorum 11, 13)
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. (Actus Apostolorum 11, 14)
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. (Actus Apostolorum 11, 16)
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)