Fundar 8719 Resultados para: Dom
Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, (Liber Sapientiae 9, 1)
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, (Liber Sapientiae 9, 2)
Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. (Liber Sapientiae 9, 19)
et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: (Liber Sapientiae 10, 20)
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. (Liber Sapientiae 11, 14)
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 27)
O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! (Liber Sapientiae 12, 1)
Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. (Liber Sapientiae 12, 2)
Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. (Liber Sapientiae 12, 16)
Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse. (Liber Sapientiae 12, 18)
Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est: speciei enim generator hæc omnia constituit. (Liber Sapientiae 13, 3)
Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? (Liber Sapientiae 13, 9)