Fundar 8719 Resultados para: Dom
Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat. (Liber I Regum 13, 6)
Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera. (Liber I Regum 13, 7)
Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto : (Liber I Regum 13, 8)
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti. (Liber I Regum 13, 9)
Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem. (Liber I Regum 13, 15)
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris. (Liber I Regum 13, 17)
Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, (Liber I Regum 13, 18)
et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)
Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum. (Liber I Regum 13, 20)
Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : Hæc dicit Dominus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus, (Liber I Regum 13, 21)
Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via, ait : Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei. (Liber I Regum 13, 26)
Profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ. (Liber I Regum 13, 32)