Mosaico decorativo

Fundar 8719 Resultados para: Dom

  • His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: (Liber Genesis 39, 19)

  • Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. (Liber Genesis 39, 21)

  • Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. (Liber Genesis 39, 23)

  • His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. (Liber Genesis 40, 1)

  • Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. (Liber Genesis 41, 40)

  • Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. (Liber Genesis 41, 51)

  • Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: (Liber Genesis 42, 4)

  • Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)

  • Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)

  • Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ. (Liber Genesis 42, 30)

  • Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, (Liber Genesis 42, 33)

  • Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie. (Liber Genesis 43, 16)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina