Fundar 8719 Resultados para: Dom
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)
Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. (Liber I Samuelis 12, 13)
Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum: (Liber I Samuelis 12, 14)
si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. (Liber I Samuelis 12, 15)
Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. (Liber I Samuelis 12, 16)
Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. (Liber I Samuelis 12, 17)
Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. (Liber I Samuelis 12, 18)
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. (Liber I Samuelis 12, 19)
Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. (Liber I Samuelis 12, 20)
Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum. (Liber I Samuelis 12, 22)
Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)
Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit. (Liber I Samuelis 12, 24)