Fundar 8719 Resultados para: Dom
et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. (Liber Iosue 24, 27)
Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: (Liber Iosue 24, 29)
Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël. (Liber Iosue 24, 31)
Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? (Liber Iudicum 1, 1)
Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus. (Liber Iudicum 1, 2)
Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum. (Liber Iudicum 1, 4)
Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)
Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. (Liber Iudicum 1, 22)
habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 35)
Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos de Ægypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris: et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, (Liber Iudicum 2, 1)
Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt. (Liber Iudicum 2, 4)
Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum: immolaveruntque ibi hostias Domino. (Liber Iudicum 2, 5)