Mosaico decorativo

Fundar 1368 Resultados para: Dixit

  • Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam. (Liber I Regum 11, 21)

  • Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. (Liber I Regum 12, 28)

  • Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. (Liber I Regum 13, 12)

  • Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea. (Liber I Regum 13, 31)

  • Profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ. (Liber I Regum 13, 32)

  • Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui ægrotat : hæc et hæc loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quæ erat, (Liber I Regum 14, 5)

  • Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. (Liber I Regum 17, 1)

  • Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum ? (Liber I Regum 17, 18)

  • Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus ? (Liber I Regum 17, 20)

  • Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant. (Liber I Regum 18, 5)

  • Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei. (Liber I Regum 18, 15)

  • Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis : et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis. (Liber I Regum 18, 25)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina