Fundar 893 Resultados para: Dio
Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. (Liber II Maccabaeorum 11, 21)
venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. (Liber II Maccabaeorum 12, 6)
et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles cædes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur. (Liber II Maccabaeorum 12, 16)
et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio. (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros. (Liber II Maccabaeorum 12, 19)
Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, qui universa conspicit: et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)
Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit, (Liber II Maccabaeorum 14, 41)
Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. (Liber II Maccabaeorum 15, 28)
Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui: (Liber Proverbiorum 4, 21)
pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. (Liber Proverbiorum 5, 14)
In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii: (Liber Proverbiorum 8, 20)
Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. (Liber Proverbiorum 12, 18)