Fundar 541 Resultados para: Dies Dominica
Dies enim ultionis in corde meo ; annus redemptionis meæ venit. (Liber Isaiae 63, 4)
Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)
Non ædificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. (Liber Isaiae 65, 22)
Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies ; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi ! (Liber Ieremiae 6, 4)
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. (Liber Ieremiae 7, 32)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, (Liber Ieremiae 9, 25)
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen, Domine. (Liber Ieremiae 11, 5)
Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. (Liber Ieremiae 13, 6)
Infirmata est quæ peperit septem ; defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 15, 9)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti, (Liber Ieremiae 16, 14)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. (Liber Ieremiae 19, 6)
Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta ! (Liber Ieremiae 20, 14)