Fundar 2423 Resultados para: Dies Domini
Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! (Liber Ecclesiasticus 41, 11)
Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. (Liber Ecclesiasticus 42, 15)
Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. (Liber Ecclesiasticus 42, 16)
Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)
Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus. (Liber Ecclesiasticus 45, 26)
Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, (Liber Ecclesiasticus 45, 28)
An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? (Liber Ecclesiasticus 46, 5)
Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. (Liber Ecclesiasticus 46, 16)
In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, (Liber Ecclesiasticus 46, 17)
et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)
Sic in decem millibus glorificavit eum: et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ: (Liber Ecclesiasticus 47, 7)
Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem. (Liber Ecclesiasticus 47, 12)