Fundar 5132 Resultados para: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)
Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. (Actus Apostolorum 3, 4)
Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. (Actus Apostolorum 3, 6)
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)
Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. (Actus Apostolorum 3, 11)
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)
Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: (Actus Apostolorum 3, 14)
Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. (Actus Apostolorum 3, 18)
Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. (Actus Apostolorum 3, 23)
Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, (Actus Apostolorum 4, 1)
Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. (Actus Apostolorum 4, 4)
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: (Actus Apostolorum 4, 5)