Fundar 5132 Resultados para: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. (Evangelium secundum Lucam 2, 17)
Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. (Evangelium secundum Lucam 2, 44)
Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. (Evangelium secundum Lucam 2, 47)
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, (Evangelium secundum Lucam 3, 1)
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. (Evangelium secundum Lucam 3, 11)
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? (Evangelium secundum Lucam 3, 12)
Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)
Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, (Evangelium secundum Lucam 3, 15)