Fundar 5132 Resultados para: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit : quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur ; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur ; et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. (Liber Thobis 3, 21)
Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. (Liber Thobis 4, 5)
Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. (Liber Thobis 4, 6)
Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. (Liber Thobis 5, 2)
Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. (Liber Thobis 5, 20)
Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. (Liber Thobis 5, 21)
Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. (Liber Thobis 6, 1)
Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea. (Liber Thobis 6, 18)
Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. (Liber Thobis 6, 19)
Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. (Liber Thobis 6, 21)
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. (Liber Thobis 6, 22)
Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. (Liber Thobis 7, 1)