Fundar 5132 Resultados para: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 9, 29)
Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis. (Liber II Paralipomenon 9, 30)
Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem. (Liber II Paralipomenon 10, 1)
Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 10, 16)
Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. (Liber II Paralipomenon 10, 17)
Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. (Liber II Paralipomenon 11, 1)
Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda. (Liber II Paralipomenon 11, 5)
Sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, (Liber II Paralipomenon 11, 13)
Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, (Liber II Paralipomenon 11, 18)
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. (Liber II Paralipomenon 11, 21)
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. (Liber II Paralipomenon 12, 1)
Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) (Liber II Paralipomenon 12, 2)