Fundar 1927 Resultados para: Deus
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. (Epistula ad Galatas 4, 6)
Nolite errare: Deus non irridetur. (Epistula ad Galatas 6, 7)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. (Epistula ad Ephesios 4, 6)
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. (Epistula ad Philippenses 1, 8)
Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (Epistula ad Philippenses 2, 9)
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. (Epistula ad Philippenses 2, 13)