Fundar 2412 Resultados para: Deus Verbum
ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)
Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 6)
Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël. (Liber Isaiae 9, 8)
Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. (Liber Isaiae 10, 23)
Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti. (Liber Isaiae 10, 24)
Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. (Liber Isaiae 12, 2)
Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti, (Liber Isaiae 14, 3)
Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. (Liber Isaiae 16, 13)
Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. (Liber Isaiae 17, 6)
Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)
Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est. (Liber Isaiae 21, 17)
Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ; (Liber Isaiae 22, 12)