Fundar 2668 Resultados para: Deus Jerusalem
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius. (Liber Baruch 2, 15)
Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster: (Liber Baruch 2, 19)
Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem, (Liber Baruch 2, 22)
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam: (Liber Baruch 2, 27)
et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent ; aures, et audient: (Liber Baruch 2, 31)
Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. (Liber Baruch 3, 1)
Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te: (Liber Baruch 3, 2)
Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine: (Liber Baruch 3, 6)
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. (Liber Baruch 3, 8)
Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)
Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. (Liber Baruch 4, 8)