Mosaico decorativo

Fundar 1968 Resultados para: Deus Hebraeos Convivium

  • Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. (Liber Psalmorum 67, 22)

  • Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. (Liber Psalmorum 67, 25)

  • Manda, Deus, virtuti tuæ ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. (Liber Psalmorum 67, 29)

  • Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus ! (Liber Psalmorum 67, 36)

  • Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. (Liber Psalmorum 68, 2)

  • Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita. (Liber Psalmorum 68, 6)

  • Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël. (Liber Psalmorum 68, 7)

  • Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. (Liber Psalmorum 68, 14)

  • Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me. (Liber Psalmorum 68, 30)

  • Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam. (Liber Psalmorum 68, 36)

  • Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina. (Liber Psalmorum 69, 2)

  • Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina