Mosaico decorativo

Fundar 1968 Resultados para: Deus Hebraeos Convivium

  • Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat: si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. (Liber Iudicum 6, 31)

  • Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat: et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. (Liber Iudicum 6, 40)

  • Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)

  • et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. (Liber Iudicum 9, 56)

  • Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus? (Liber Iudicum 11, 23)

  • nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem: (Liber Iudicum 11, 24)

  • Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant. (Liber Iudicum 14, 10)

  • Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras. (Liber Iudicum 16, 23)

  • Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos. (Liber Iudicum 16, 24)

  • At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam. (Liber Iudicum 16, 28)

  • Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem. (Liber Iudicum 17, 13)

  • Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. (Liber Iudicum 19, 21)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina