Mosaico decorativo

Fundar 1962 Resultados para: Deus Adam

  • Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. (Liber Leviticus 19, 36)

  • Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)

  • Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)

  • Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 22)

  • Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 28)

  • ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 43)

  • Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 24, 22)

  • Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. (Liber Leviticus 25, 38)

  • Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)

  • Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. (Liber Leviticus 26, 12)

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina