Fundar 2837 Resultados para: Deus: Legatum David
Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis : et regnavit Abiam filius ejus pro eo. (Liber I Regum 14, 31)
Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. (Liber I Regum 15, 3)
Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem : (Liber I Regum 15, 4)
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi. (Liber I Regum 15, 5)
Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo. (Liber I Regum 15, 8)
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus : (Liber I Regum 15, 11)
Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. (Liber I Regum 15, 24)
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. (Liber I Regum 17, 1)
Quæ respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho : en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. (Liber I Regum 17, 12)
Hæc autem dicit Dominus Deus Israël : Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ. (Liber I Regum 17, 14)
Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus ? (Liber I Regum 17, 20)
Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. (Liber I Regum 17, 21)