Fundar 93 Resultados para: Descendit
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. (Evangelium secundum Lucam 4, 31)
Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. (Evangelium secundum Lucam 8, 23)
Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. (Evangelium secundum Lucam 18, 14)
Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. (Evangelium secundum Lucam 19, 6)
Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)
Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. (Actus Apostolorum 7, 15)
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. (Actus Apostolorum 8, 26)