Fundar 1045 Resultados para: Deo
Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, (Epistula II ad Corinthios 10, 4)
Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: (Epistula II ad Corinthios 11, 21)
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, (Epistula ad Galatas 1, 3)
Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. (Epistula ad Galatas 1, 10)
Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. (Epistula ad Galatas 1, 20)
Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. (Epistula ad Galatas 2, 19)
Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: (Epistula ad Galatas 3, 6)
Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)
Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? (Epistula ad Galatas 4, 9)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula ad Ephesios 1, 2)