Fundar 1045 Resultados para: Deo
Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. (Liber Ecclesiasticus 13, 9)
Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer. (Liber Ecclesiasticus 14, 11)
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur? (Liber Ecclesiasticus 16, 16)
In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. (Liber Ecclesiasticus 17, 25)
Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis. (Liber Ecclesiasticus 18, 11)
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. (Liber Ecclesiasticus 23, 29)
Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 1)
In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: (Liber Ecclesiasticus 25, 1)
Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam: (Liber Ecclesiasticus 28, 3)
Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)
Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te. (Liber Ecclesiasticus 30, 24)