Fundar 1045 Resultados para: Deo
Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? (Liber Iob 22, 3)
Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, (Liber Iob 22, 17)
Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? (Liber Iob 25, 4)
Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. (Liber Iob 26, 8)
pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job. (Liber Iob 31, 40)
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. (Liber Iob 32, 2)
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. (Liber Iob 32, 8)
Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. (Liber Iob 32, 10)
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. (Liber Iob 32, 12)
Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. (Liber Iob 33, 10)
Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. (Liber Iob 34, 9)
Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. (Liber Iob 34, 10)