Fundar 1517 Resultados para: Dei
neque enim ultra mori poterunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. (Evangelium secundum Lucam 20, 36)
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei: (Evangelium secundum Lucam 23, 51)
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: (Evangelium secundum Ioannem 1, 12)
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)