Fundar 1517 Resultados para: Dei

  • Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. (Liber Deuteronomii 5, 14)

  • Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)

  • Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. (Liber Deuteronomii 5, 25)

  • Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere? (Liber Deuteronomii 5, 26)

  • quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ. (Liber Deuteronomii 6, 15)

  • Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi: (Liber Deuteronomii 6, 17)

  • Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. (Liber Deuteronomii 8, 3)

  • ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. (Liber Deuteronomii 8, 6)

  • terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis, (Liber Deuteronomii 8, 8)

  • Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: (Liber Deuteronomii 8, 11)

  • elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)

  • sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina