Fundar 1517 Resultados para: Dei
Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)
Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 29)
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 22)
et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 64)
et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 40)
confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. (Evangelium secundum Marcum 1, 1)
Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, (Evangelium secundum Marcum 1, 14)