Fundar 1517 Resultados para: Dei

  • Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. (Apocalypsis Ioannis 4, 5)

  • Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. (Apocalypsis Ioannis 5, 6)

  • Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium: Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne læseris. (Apocalypsis Ioannis 6, 6)

  • Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: (Apocalypsis Ioannis 6, 9)

  • Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, (Apocalypsis Ioannis 7, 2)

  • dicens: Nolite nocere terræ, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 7, 3)

  • Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos: (Apocalypsis Ioannis 7, 15)

  • Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ. (Apocalypsis Ioannis 8, 2)

  • Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • et præceptum est illis ne læderent fœnum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem: nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis: (Apocalypsis Ioannis 9, 4)

  • Et sextus angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei, (Apocalypsis Ioannis 9, 13)

  • sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina