Mosaico decorativo

Fundar 1517 Resultados para: Dei

  • Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. (Epistula I ad Corinthios 6, 11)

  • Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 7, 19)

  • Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. (Epistula I ad Corinthios 7, 40)

  • iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. (Epistula I ad Corinthios 9, 21)

  • Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. (Epistula I ad Corinthios 10, 31)

  • Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: (Epistula I ad Corinthios 10, 32)

  • Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)

  • Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. (Epistula I ad Corinthios 11, 16)

  • Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. (Epistula I ad Corinthios 11, 22)

  • Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)

  • Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. (Epistula I ad Corinthios 12, 28)

  • Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat. (Epistula I ad Corinthios 14, 4)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina