Mosaico decorativo

Fundar 965 Resultados para: David

  • Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit. (Liber I Samuelis 25, 20)

  • Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25, 21)

  • Hæc faciat Deus inimicis David, et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem. (Liber I Samuelis 25, 22)

  • Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, (Liber I Samuelis 25, 23)

  • Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, (Liber I Samuelis 25, 32)

  • Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam. (Liber I Samuelis 25, 35)

  • Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. (Liber I Samuelis 25, 39)

  • Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem. (Liber I Samuelis 25, 40)

  • Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor. (Liber I Samuelis 25, 42)

  • Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit utraque uxor ejus. (Liber I Samuelis 25, 43)

  • Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim. (Liber I Samuelis 25, 44)

  • Et venerunt Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David absconditus est in colle Hachila, quæ est ex adverso solitudinis. (Liber I Samuelis 26, 1)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina