Fundar 16 Resultados para: Cunctas
Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. (Liber Genesis 30, 32)
qui constituat præpositos per cunctas regiones: et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, (Liber Genesis 41, 34)
Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 36)
Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: (Liber Numeri 17, 3)
Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. (Liber Numeri 20, 30)
vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3, 4)
Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: (Liber Deuteronomii 7, 7)
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. (Liber Deuteronomii 20, 18)
Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris. (Liber Deuteronomii 25, 19)
et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon, (Liber Iosue 13, 10)
Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant. (Liber I Regum 18, 5)
docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)