Fundar 169 Resultados para: Cultus sanctitas peccati sacrificium offer

  • Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)

  • Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)

  • Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 7)

  • et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. (Evangelium secundum Marcum 1, 44)

  • Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)

  • Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)

  • quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)

  • Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)

  • Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. (Epistula ad Romanos 6, 17)

  • Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. (Epistula ad Romanos 6, 20)

  • Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina