Fundar 1934 Resultados para: Cultu Domini
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. (Prophetia Zachariae 1, 11)
Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. (Prophetia Zachariae 1, 12)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. (Prophetia Zachariae 2, 13)
Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)
Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. (Prophetia Zachariae 3, 5)
Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens: (Prophetia Zachariae 3, 6)
Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 4, 6)
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Prophetia Zachariae 4, 8)
Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Prophetia Zachariae 6, 9)
Et coronæ erunt Helem, et Tobiæ, et Idaiæ, et Hem filio Sophoniæ, memoriale in templo Domini. (Prophetia Zachariae 6, 14)
Et qui procul sunt, venient, et ædificabunt in templo Domini: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. (Prophetia Zachariae 6, 15)