Fundar 3322 Resultados para: Cor
Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. (Liber Proverbiorum 16, 31)
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. (Liber Proverbiorum 17, 3)
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. (Liber Proverbiorum 17, 6)
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. (Liber Proverbiorum 17, 10)
Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. (Liber Proverbiorum 17, 19)
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. (Liber Proverbiorum 17, 20)
Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. (Liber Proverbiorum 18, 2)
Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. (Liber Proverbiorum 18, 12)
Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam. (Liber Proverbiorum 18, 15)
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. (Liber Proverbiorum 19, 22)
Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. (Liber Proverbiorum 19, 25)