Fundar 10 Resultados para: Clamore
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. (Liber Genesis 27, 34)
Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. (Liber I Samuelis 4, 5)
Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno : et insonuit terra a clamore eorum. (Liber I Regum 1, 40)
Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem. (Liber II Paralipomenon 32, 18)
Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini. (Liber Esdrae 3, 11)
Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul. (Liber Esdrae 3, 13)
qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. (Liber Iob 30, 5)
Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. (Liber II Maccabaeorum 15, 29)
De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. (Liber Ieremiae 48, 34)
Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. (Epistula ad Hebraeos 5, 7)