Fundar 121 Resultados para: Christus

  • O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)

  • Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)

  • Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: (Epistula ad Galatas 4, 19)

  • Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit. (Epistula ad Galatas 4, 31)

  • Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: (Epistula ad Ephesios 4, 15)

  • et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)

  • Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. (Epistula ad Ephesios 5, 14)

  • quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. (Epistula ad Ephesios 5, 23)

  • Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)

  • Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: (Epistula ad Ephesios 5, 29)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina