Fundar 2015 Resultados para: Christum Domini
Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. (Liber Psalmorum 26, 4)
Credo videre bona Domini in terra viventium. (Liber Psalmorum 26, 13)
Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos. (Liber Psalmorum 27, 5)
Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. (Liber Psalmorum 28, 3)
Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia. (Liber Psalmorum 28, 4)
Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: (Liber Psalmorum 28, 5)
Vox Domini intercidentis flammam ignis ; (Liber Psalmorum 28, 7)
vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. (Liber Psalmorum 28, 8)
Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. (Liber Psalmorum 28, 9)
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)
Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra. (Liber Psalmorum 32, 5)
Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 32, 6)