Mosaico decorativo

Fundar 2015 Resultados para: Christum Domini

  • Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël. (Liber I Regum 15, 26)

  • Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis, (Liber I Regum 15, 29)

  • Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens : (Liber I Regum 16, 1)

  • Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam : ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam. (Liber I Regum 16, 7)

  • Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetæ, (Liber I Regum 16, 12)

  • Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti : et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. (Liber I Regum 16, 24)

  • Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 25)

  • Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)

  • In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho : in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun. (Liber I Regum 16, 34)

  • Et factum est verbum Domini ad eum, dicens : (Liber I Regum 17, 2)

  • Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. (Liber I Regum 17, 5)

  • Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens : (Liber I Regum 17, 8)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina