Mosaico decorativo

Fundar 2015 Resultados para: Christum Domini

  • Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, (Liber I Regum 8, 10)

  • et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini. (Liber I Regum 8, 11)

  • Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël : (Liber I Regum 8, 17)

  • Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber I Regum 8, 20)

  • Et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti. (Liber I Regum 8, 21)

  • Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum, (Liber I Regum 8, 22)

  • Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum. (Liber I Regum 8, 54)

  • Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël. (Liber I Regum 8, 63)

  • In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini : fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum : quoniam altare æreum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum. (Liber I Regum 8, 64)

  • Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, (Liber I Regum 9, 1)

  • Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis (Liber I Regum 9, 10)

  • Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer. (Liber I Regum 9, 15)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina