Fundar 115 Resultados para: But
Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum. (Liber I Maccabaeorum 3, 31)
Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, (Liber I Maccabaeorum 5, 25)
Et audierunt prælia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum: (Liber I Maccabaeorum 8, 2)
locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis. (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum, (Liber I Maccabaeorum 8, 7)
Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthæos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. (Liber I Maccabaeorum 9, 35)
Et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis: (Liber I Maccabaeorum 10, 29)
et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis: et decimæ et tributa ipsius sint. (Liber I Maccabaeorum 10, 31)
Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur, (Liber I Maccabaeorum 11, 35)
remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis: et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)
Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ: (Liber I Maccabaeorum 15, 30)